monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 4
Tertia ab Abraham usque ad David, generationes, iuxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII, complectens. Haec velut quaedam adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.